Schweitzer Fachinformationen
Wenn es um professionelles Wissen geht, ist Schweitzer Fachinformationen wegweisend. Kunden aus Recht und Beratung sowie Unternehmen, öffentliche Verwaltungen und Bibliotheken erhalten komplette Lösungen zum Beschaffen, Verwalten und Nutzen von digitalen und gedruckten Medien.
(6) sed quis non iure miretur arborem umbrae gratia tantum ex alieno petitam orbe? platanus haec est, in mare Ionium Diomedis insula tenus eiusdem tumuli gratia primum invecta, inde in Siciliam transgressa atque inter primas donata Italiae et iam ad Morinos usque pervecta ac tributarium etiam detinens solum, ut gentes vectigal et pro umbra pendant.
(7) Dionysius prior Siciliae tyrannus Regium in urbem transtulit eas domus suae miraculum, ubi postea factum gymnasium; nec potuisse in amplitudinem augescere aut alias fuisse in Italia ac nominatim Hispania apud auctores invenitur.
(8) hoc actum circa captae urbis aetatem, tantumque postea honoris increvit, ut mero infuso enutriantur. conpertum id maxime prodesse radicibus, docuimusque etiam arbores vina potare.
(9) celebratae sunt primum in ambulatione Academiae Athenis cubitorum XXXIII radice ramos antecedente. nunc est clara in Lycia fontis gelidi socia amoenitate, itineri adposita, domicilii modo cava octoginta atque unius pedum specu, nemorosa vertice et se vastis protegens ramis arborum instar, agros longis obtinens umbris ac, ne quid desit speluncae imagini, saxea intus crepidinis corona muscosos conplexa pumices, tam digna miraculo, ut Licinius Mucianus ter consul et nuper provinciae eius legatus prodendum etiam posteris putaverit, epulatum intra eam se cum duodevicensimo comite, large ipsa toros praebente frondis, ab omni adflatu securum, optantem imbrium per folia crepitus, laetiorem quam marmorum nitore, picturae varietate, laquearium auro cubuisse in eadem.
(10) aliud exemplum Gai principis in Veliterno rure mirati unius tabulata laxisque ramorum trabibus scamna patula et in ea epulati, cum ipse pars esset umbrae, quindecim convivarum ac ministerii capaci triclinio, quam cenam appellavit ille nidum.
(11) est Gortynae in insula Creta iuxta fontem platanus una insignis utriusque linguae monimentis, numquam folia dimittens, statimque ei Graeciae fabulositas superfuit Iovem sub ea cum Europa concubuisse, ceu vero non alia eiusdem generis esset in Cypro. sed ex ea primum in ipsa Creta, ut est natura hominum novitatis avida, platani satae regeneravere vitium, quandoquidem commendatio arboris eius non alia maior est quam soles aestate arcere, hieme admittere.
(12) inde in Italiam quoque ad surburbana sua Claudio principe Marcelli Aesernini libertus, sed qui se potentiae causa Caesaris libertis adoptasset, spado Thessalicus praedives, ut merito dici possit is quoque Dionysius, transtulit id genus. durantque et in Italia portenta terrarum praeter illa scilicet quae ipsa excogitavit Italia.
(13) namque et chamaeplatani vocantur coactae brevitatis, quoniam arborum etiam abortus invenimus. hoc quoque ergo in genere pumilionum infelicitas dicta erit. fit autem et serendi genere et recidendi. primus C. Matius ex equestri ordine, Divi Augusti amicus, invenit nemora tonsilia intra hos LXXX annos.
(14) peregrinae et cerasi Persicaeque et omnes quarum Graeca nomina aut aliena, sed quae ex iis incolarum numero esse coepere, dicentur inter frugiferas. in praesentia externas persequemur a salutari maxime orsi.
(15) malus Assyria, quam alii Medicam vocant, venenis medetur. folium eius est unedonis intercurrentibus spinis. pomum ipsum alias non manditur, odore praecellit foliorum quoque, qui transit in vestes una conditus arcetque animalium noxia. arbor ipsa omnibus horis pomifera est, aliis cadentibus, aliis maturescentibus, aliis vero subnascentibus.
(16) temptavere gentes transferre ad sese propter remedii praestantiam fictilibus in vasis, dato per cavernas radicibus spiramento, qualiter omnia transitura longius seri aptissime transferrique meminisse conveniet, ut semel quaeque dicantur. sed nisi apud Medos et in Perside nasci noluit. haec est cuius grana Parthorum proceres incoquere diximus esculentis commendandi halitus gratia. nec alia arbor laudatur in Medis.
(17) lanigeras Serum in mentione gentis eius narravimus, item Indiae arborum magnitudinem. unam e peculiaribus Indiae Vergilius celebravit hebenum, nusquam alibi nasci professus. Herodotus eam Aethiopiae intellegi maluit in tributi vicem regibus Persidis e materia eius centenas phalangas tertio quoque anno pensitasse Aethiopas cum auro et ebore prodendo.
(18) non omittendum id quoque, vicenos dentes elephantorum grandes, quoniam ita significavit, Aethiopas ea de causa pendere solitos. tanta ebori auctoritas erat urbis nostrae CCCX anno; tunc enim auctor ille historiarum condidit Thuriis in Italia, quo magis mirum est quod eidem credimus, qui Padum amnem vidisset neminem ad id tempus Asiae Graeciaeque aut sibi cognitum.
(19) Aethiopiae forma - ut diximus, nuper allata Neroni principi - raram arborem Meroen usque a Syene fine imperii per DCCCCLXXXXVI p. nullamque nisi palmarum generis esse docuit. ideo fortassis in tributi auctoritate tertia res fuerit hebenus.
(20) Romae eam Magnus Pompeius triumpho Mithridatico ostendit. accendi Fabianus negat, uritur tamen odore iucundo. duo genera eius: rarum id quod melius, arboreum, purae et enodis materiae nigri splendoris ac vel sine arte protinus iucundi, alterum fruticosum cytisi modo et tota India dispersum.
(21) est ibi et spina similis, sed deprehensa vel lucernis igni protinus transiliente. [.]
(21) [.] nunc eas exponemus, quas mirata est Alexandri Magni victoria orbe eo patefacto.
(22) ficus ibi exilia poma habet, se ipsa semper serens. vastis diffunditur ramis, quorum imi in terram adeo curvantur, ut annuo spatio infigantur novamque sibi progeniem faciant circa parentem in orbem quodam opere topiario. intra saepem eam aestivant pastores, opacam pariter et munitam vallo arboris, decora specie subter intuenti proculve fornicato ambitu.
(23) superiores eiusdem rami in excelsum emicant silvosa multitudine, vasto matris corpore, ut LX passus pleraeque orbe colligant, umbra vero bina stadia operiant. foliorum latitudo peltae effigiem Amazonicae habet; ea causa fructum integens crescere prohibet. rarusque est nec fabae magnitudinem excedens, sed per folia solibus coctus praedulcis sapore et dignus miraculo arboris. gignitur circa Acesinen maxime amnem.
(24) maior alia pomo et suavitate praecellentior, quo sapientes Indorum vivunt. folium alas avium imitatur, longitudine trium cubitorum, latitudine duum. fructum cortice emittit admirabilem suci dulcedine, ut uno quaternos satiet. arbori nomen palae, pomo arierae. plurima est in Sydracis, expeditionum Alexandri termino. [.]
(25) genera arborum Macedones narravere maiore ex parte sine nominibus. [.]
(37) [.] Rubro mari, quod ibi Persicum vocavimus, longe in terram aestus agente, mira arborum natura. namque erosae sale, invectis derelictisque similes, sicco litore radicibus nudis polyporum modo amplexae steriles harenas spectantur. eaedem mari adveniente fluctibus pulsatae resistunt inmobiles; quin et pleno aestu operiuntur totae, adparetque rerum argumentis asperitate aquarum illas ali. magnitudo miranda est, species similis unedoni, pomum amygdalis extra, intus contortis nucleis.
(38) Tylos insula in eodem sinu est, repleta silvis qua spectat orientem quaque et ipsa aestu maris perfunditur. magnitudo singulis arboribus fici, flos suavitate inenarrabili, pomum lupino simile, propter asperitatem intactum omnibus animalibus. eiusdem insulae excelsiore suggestu lanigerae arbores, alio modo quam Serum: his folia infecunda, quae ni minora essent, vitium poterant videri. ferunt mali cotonei amplitudine cucurbitas, quae maturitate ruptae ostendunt lanuginis pilas, ex quibus vestes pretioso linteo faciunt.
(39) arborem vocant gossypinum, fertiliore etiam Tylo minore, quae distat p. Iuba circa fruticem lanugines esse tradit linteaque ea Indicis praestantiora, Arabiae autem arborem, ex qua vestes faciant, cynas vocari, folio palmae simili. sic Indos suae arbores vestiunt. in Tylis autem et alia arbor floret albae violae specie, sed magnitudine quadriplici, sine odore, quod miremur in eo tractu.
(40) est et alia similis, foliosior tamen roseique floris, quem noctu conprimens aperire incipit solis exortu, meridie expandit; incolae dormire eum dicunt. fert eadem insula et palmas oleasque ac vites et cum reliquo pomorum genere ficos. nulli arborum folia ibi decidunt, rigaturque gelidis fontibus et imbres accipit.
(41) vicina his Arabia flagitat quandam generum distinctionem, quoniam fructus constant radice, frutice, cortice, suco, lacrima, ligno, surculo, flore, folio, pomo.
(51) cinnamomo proxima gentilitas erat, ni prius Arabiae divitias indicari conveniret causasque quae cognomen illi felicis ac beatae dedere. principalia ergo in illa tus atque murra, haec et cum Trogodytis communis, tura praeter Arabiam nullis ac ne Arabiae quidem universae.
(52) in medio eius fere sunt Atramitae, pagus Sabaeorum capite regni Sabota in monte excelso, a quo octo mansionibus distat regio eorum turifera Sariba appellata;...
Dateiformat: ePUBKopierschutz: Wasserzeichen-DRM (Digital Rights Management)
Systemvoraussetzungen:
Das Dateiformat ePUB ist sehr gut für Romane und Sachbücher geeignet - also für „fließenden” Text ohne komplexes Layout. Bei E-Readern oder Smartphones passt sich der Zeilen- und Seitenumbruch automatisch den kleinen Displays an. Mit Wasserzeichen-DRM wird hier ein „weicher” Kopierschutz verwendet. Daher ist technisch zwar alles möglich – sogar eine unzulässige Weitergabe. Aber an sichtbaren und unsichtbaren Stellen wird der Käufer des E-Books als Wasserzeichen hinterlegt, sodass im Falle eines Missbrauchs die Spur zurückverfolgt werden kann.
Weitere Informationen finden Sie in unserer E-Book Hilfe.