Confessiones. Bekenntnisse

Reclams Rote Reihe - Fremdsprachentexte
 
 
Reclam (Verlag)
  • 1. Auflage
  • |
  • erschienen am 5. Februar 2014
  • |
  • 136 Seiten
 
E-Book | ePUB mit Wasserzeichen-DRM | Systemvoraussetzungen
978-3-15-960486-2 (ISBN)
 
Aurelius Augustinus (354-430) gilt vielen als der größte Autor der lateinischen Christenheit, und seine autobiographischen Confessiones sind ohne Zweifel sein bedeutendstes Werk. Diese Auswahl stellt aus den insgesamt 13 Büchern die wichtigsten Abschnitte zusammen, die den Werdegang des Autors und seine Haltung zu den großen philosophischen und religiösen Themen beleuchten: Irrtum und Wahrheit, Schöpfung, Zeit und Ewigkeit sowie das Wesen Gottes. So entsteht ein repräsentativer Eindruck von der Struktur und dem Duktus des Werkes.

Texte in der Originalsprache, mit Übersetzungen schwieriger Wörter, Nachwort und Literaturhinweisen.
  • Deutsch
  • Ditzingen
  • |
  • Deutschland
  • 1,22 MB
978-3-15-960486-2 (9783159604862)
weitere Ausgaben werden ermittelt

[19] 1. Buch: Ursprünge; von der Kindheit bis zur frühen Jugend

(1) Magnus es, domine, et laudabilis valde. Magna virtus tua et sapientiae tuae non est numerus. Et laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae, et homo circumferens mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati sui et testimonium, quia superbis resistis. Et tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae. Tu excitas, ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad te; et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Da mihi, domine, scire et intellegere, utrum sit prius invocare te an laudare te, et scire te prius sit an invocare te. Sed quis te invocat nesciens te? Aliud enim pro alio potest invocare nesciens. An potius invocaris, ut sciaris? Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent sine praedicante[20]? Et laudabunt dominum, qui requirunt eum. Quaerentes enim inveniunt eum et invenientes laudabunt eum. Quaeram te, domine, invocans te et invocem te credens in te. Praedicatus enim es nobis. Invocat te, domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per ministerium praedicatoris tui. […] (5) Quis mihi dabit adquiescere in te? Quis dabit mihi, ut venias in cor meum et inebries illud, ut obliviscar mala mea et unum bonum meum amplectar, te? Quid mihi es? Miserere, ut loquar. Quid tibi sum ipse, ut amari te iubeas a me et, nisi faciam, irascaris mihi et mineris ingentes miserias? Parvane ipsa est, si non amem te? Ei mihi! Dic mihi per miserationes tuas, domine deus meus, quid sis mihi! Dic animae meae: Salus tua ego sum. Sic dic, ut audiam! Ecce aures cordis mei ante te, domine. Aperi eas et dic animae meae: Salus tua ego sum. Curram post vocem hanc et apprehendam te. Noli abscondere a me faciem tuam! Moriar, ne moriar, ut eam videam. (6) Angusta est domus animae meae, quo venias ad eam: dilatetur abs te. [21] Ruinosa est: refice eam! […] (7) Sed tamen sine me loqui apud misericordiam tuam, me terram et cinerem, sine tamen loqui! Quoniam ecce misericordia tua est, non homo, inrisor meus, cui loquor. Et tu fortasse inrides me, sed conversus misereberis mei. Quid enim est, quod volo dicere, domine, nisi quia nescio, unde venerim huc, in istam, dico, vitam mortalem an mortem vitalem? Nescio. Et susceperunt me consolationes miserationum tuarum. […] Ex te quippe bona omnia, deus, et ex deo meo salus mihi universa. Quod animadverti postmodum, clamante te mihi per haec ipsa, quae tribuis intus et foris. Nam tunc sugere noram et adquiescere delectationibus, flere autem offensiones carnis meae, nihil amplius. (8) Post et ridere coepi, dormiens primo, deinde vigilans. Hoc enim de me mihi indicatum est et credidi, quoniam sic videmus alios infantes: nam ista mea non memini. Et ecce paulatim sentiebam, ubi essem, et voluntates meas volebam ostendere eis, per quos [22] implerentur, et non poteram, quia illae intus erant, foris autem illi, nec ullo suo sensu valebant introire in animam meam. Itaque iactabam membra et voces, signa similia voluntatibus meis – pauca, quae poteram, qualia poteram. Non enim erant vere similia. Et cum mihi non obtemperabatur, vel non intellecto vel, ne obesset, indignabar non subditis maioribus et liberis non servientibus, et me de illis flendo vindicabam. Tales esse infantes didici, quos discere potui, et me talem fuisse magis mihi ipsi indicaverunt nescientes quam scientes nutritores mei. (9) Et ecce infantia mea olim mortua est et ego vivo. […] (13) Nonne ab infantia huc pergens veni in pueritiam? Vel potius ipsa in me venit et successit infantiae? Nec discessit illa. Quo enim abiit? Et tamen iam non erat. Non enim eram infans, qui non farer, sed iam puer loquens eram.

Et memini hoc et, unde loqui didiceram, post adverti. Non enim docebant me maiores homines, praebentes mihi [23] verba certo aliquo ordine doctrinae sicut paulo post litteras, sed ego ipse mente, quam dedisti mihi, deus meus, cum gemitibus et vocibus variis et variis membrorum motibus edere vellem sensa cordis mei, ut voluntati pareretur, nec valerem, quae volebam, omnia nec, quibus volebam, omnibus. Prensabam memoria. Cum ipsi appellabant rem aliquam et cum secundum eam vocem corpus ad aliquid movebant, videbam et tenebam hoc ab eis vocari rem illam, quod sonabant, cum eam vellent ostendere. Hoc autem eos velle ex motu corporis aperiebatur tamquam verbis naturalibus omnium gentium, quae fiunt vultu et nutu oculorum ceterorumque membrorum actu et sonitu vocis indicante affectionem animi in petendis, habendis, reiciendis fugiendisve rebus. […] Sic cum his, inter quos eram, voluntatum enuntiandarum signa communicavi, et vitae humanae procellosam societatem altius ingressus sum, [24] pendens ex parentum auctoritate nutuque maiorum hominum. (14) Deus, deus meus, quas ibi miserias expertus sum et ludificationes, quandoquidem recte mihi vivere puero id proponebatur, obtemperare monentibus, ut in hoc saeculo florerem et excellerem linguosis artibus ad honorem hominum et falsas divitias famulantibus. Inde in scholam datus sum, ut discerem litteras, in quibus, quid utilitatis esset, ignorabam miser. Et tamen, si segnis in discendo essem, vapulabam. Laudabatur enim hoc a maioribus, et multi ante nos vitam istam agentes praestruxerant aerumnosas vias, per quas transire cogebamur multiplicato labore et dolore filiis Adam. Invenimus autem, domine, homines rogantes te et didicimus ab eis, sentientes te, ut poteramus, esse magnum aliquem, qui posses etiam – non apparens sensibus nostris – exaudire nos et subvenire nobis.

Nam puer coepi rogare te, auxilium et refugium meum, et in tuam invocationem rumpebam nodos linguae meae et rogabam te parvus non parvo affectu, ne in schola [25] vapularem. Et cum me non exaudiebas, quod non erat ad insipientiam mihi, ridebantur a maioribus hominibus usque ab ipsis parentibus, qui mihi accidere mali nihil volebant, plagae meae, magnum tunc et grave malum meum. […] 10 (16) […] Vide ista, domine, misericorditer, et libera nos iam invocantes te, libera etiam eos, qui nondum te invocant, ut invocent te et liberes eos.

[Augustinus beschreibt, wie an ihm kurz nach der Geburt liturgische Handlungen – Kreuzeszeichen, geweihtes Salz – zur Bindung an Christus vorgenommen worden seien.]

11 (17) […] Vidisti, domine, cum adhuc puer essem et quodam die pressu stomachi repente aestuarem paene moriturus,...

Dateiformat: EPUB
Kopierschutz: Wasserzeichen-DRM (Digital Rights Management)

Systemvoraussetzungen:

Computer (Windows; MacOS X; Linux): Verwenden Sie eine Lese-Software, die das Dateiformat EPUB verarbeiten kann: z.B. Adobe Digital Editions oder FBReader - beide kostenlos (siehe E-Book Hilfe).

Tablet/Smartphone (Android; iOS): Installieren Sie bereits vor dem Download die kostenlose App Adobe Digital Editions (siehe E-Book Hilfe).

E-Book-Reader: Bookeen, Kobo, Pocketbook, Sony, Tolino u.v.a.m. (nicht Kindle)

Das Dateiformat EPUB ist sehr gut für Romane und Sachbücher geeignet - also für "fließenden" Text ohne komplexes Layout. Bei E-Readern oder Smartphones passt sich der Zeilen- und Seitenumbruch automatisch den kleinen Displays an. Mit Wasserzeichen-DRM wird hier ein "weicher" Kopierschutz verwendet. Daher ist technisch zwar alles möglich - sogar eine unzulässige Weitergabe. Aber an sichtbaren und unsichtbaren Stellen wird der Käufer des E-Books als Wasserzeichen hinterlegt, sodass im Falle eines Missbrauchs die Spur zurückverfolgt werden kann.

Weitere Informationen finden Sie in unserer E-Book Hilfe.


Download (sofort verfügbar)

3,99 €
inkl. 19% MwSt.
Download / Einzel-Lizenz
ePUB mit Wasserzeichen-DRM
siehe Systemvoraussetzungen
E-Book bestellen